ANTOLOGÍA
DE TEXOS ADAPTADOS
ORIGENES
DE ROMA
Per
decem annos Graeci cum Troianis pugnaverunt quia Paris, filius
Troianorum regis, rapuerat Helenam, uxorem Menelai, rex Spartanorum.
Graeci
Troiam saepe oppugnaverant, sed oppidum expugnare
non potuerant. Graeci magnum equum ligneum fecerunt. Multi
viri armati intus latebant. Equus
ante portas Troiae collocatus est, sicut donum deae Minervae. Graeci
autem deponere arma simulaverunt
atque in insulam Tenedum, proximam Troiae, navigaverunt. Dei
inmortales Troianos deseruerant. Troiani, igitur, crediderunt dolis
Graecorum. Moenia aperuerunt atque magnus equus intra moenia acceptus
est. Noctu Graeci in equo occultati liberati sunt.
Socii eorum redierunt atque Troiam incenderunt.
No hay comentarios:
Publicar un comentario